ScorpioMartianus

OMNIA · LEG·XIII · ACTA DIVRNA · LITTERATVRA · OPERA MISC · NEXVS · AVCTOR


OMNIBVS·SPECTATATORIBVS·LECTORIBVSQ

LAETISSIMO·EX·ANIMO·PERGRATIS·AMICIS

SALVTEM·DICIT·PLVRIMAM

L·AMADEVS·RANIERIVS

Pridem constitui me logon telarem, quod verbum pro Anglico weblog adhibeo, Latine scripturum esse. Linguam Latinam pulcherrimam existimo ex sermonibus terrarum, attamen libuit talem situm facerem, sicique ut credo melius colere possim illam omnium dilectissimam veterum linguam. Hic logos telaris anno MMVII conditus varia multa profert. Viva voce commentarios nuntiosque actorum diurnorum incidere saepe agebam. Non soli ii mei, sed spectatorum commentarii gratissimi habentur hoc in loco: VOX VESTRA AVDIATVR. Nunc vero plus de sermone vivo Latino versor plurimis pelliculis apud YouTube.com/ScorpioMartianus, praecipue de litteratura dramatice recitata, colloquiis exemplaribus, scholisque pronuntiantionis rectae linguae Latinae Classicae (seu Restitutae).

Ipse natus sum signo Scorpionis ac Marte in Scorpione conceptus, eumque planetam ante omnes in caelo diligo, qua de causa mihi agnomen dedi "ScorpioMartianus." Kintnersvillae crevi, patria enim mihi Pensylvania in America est, nunc vero Tucsoniae habito in Arizona (inter cactos pulchros!).

Cum apud Lehigh Universitatem cursus frequentarem anno MMV Florentiam profectus sum ad studium peregre suppleretur; ibique didici linguam Italicam profluenter, dein et Graecam Latinamque studui apud Universitatem Florentiae. His cursibus peragendis praeceptoribus linguarum Classicarum academicis optimis Florentinis, Fabricio Gonnelli atque Joanni Franco Agosti, doctissimis occurri, qui auctori magnopere auxilium tulerunt ut linguas melius cognoscerem, quibus gratias maximas ago, sescentasque gratias iis magistris Latini sermonis qui me ipsum artem Latinae loquendae docuerunt, Paulae Marongiu et Joanni Carlo Rossi, quibus omnibus spero fortuna mibi sit me in posterum denuo obviam iturum. Gratias plures iis qui per interrete auctorem instruxerunt quomodo melius linguas Classicas intellegerem.

L. Amadeus Ranierius ante ejus Accipitrum Nigrum (Black Hawk) helicopterum apud Castellum Rucker in Alabama (anno MMXVI)

Ab anno MMXVII Tucsoniae in Arizona habito hicique in Militia Nationali Arizonensi helicoptera saltem quater in mense guberno hebdomadum finibus seu vesperis, atque apud Universitatem Arizonae indagationem necnon Philosophiae Doctoralem gradum peto Scientiae Planetarum. Indagatio mea est de geologia planetae mihi dilectissimae, profecto Martis nostri!

Etiam hodie per medium applicationis nomine Skype privatim scholas singulas habeo Latinam, Italicam, Japonicam, Germanicam, Gallicam, Hispanicam, Dacoromanicamque linguas docens tempore subsicivo.

Nomen meum ut vera dicam Luke Amadeus Ranieri sermone Anglico ac natu est, Latine vero 'Lucium Amadeum Ranierium' malo ut aliquid conditionis illius antiquae participiam.

Maximas vobis gratias qui meis opsculis faveatis! Si auxilium dare velitis, apud Patreon fautorem meum esse licet ut plurima facere possim.

 

.

L. Amadeus Ranierius ante picturam Roberti Ranieri patris (anno MMIX)

 

Ab Italia domum in Americam versus anno MMVI, geologiam didici, gradumque Baccalaureatum Scientiae cepi anno MMVIII. Tum in eodem oppido Bethlehem Latine et Hispanice apud scholam quandam mediam docui unum annum. Posthac Didacopolin in California sitam profectus sum ut rem militarem discerem necnon Magistralem Scientiae gradum in geologia emererer. Ibi cum optimo amico Roberto Lionello gregem Latine loquentium condidi nomine GLADIVS (Grex Latinus Didacopolitanus), et tres annos illo grege versabar laetissimusque Latine cum aliis loquebar.

Anno MMXII praefectus militaris sum creatus, deinde tres annos in urbe Tokjo in Japonia militabam. Japonice citius profluenter didici, et duos annos ibi Americanos militares docui linguam Japonicam. Post hos annos bellos inter Japonos, anno MMXV in Alababam iter feci ut in Scholam Volandi Exercitus Americani intrarem, et anno MMXVI alas gubernatoris "aviatoris" cepi militaris.

L. Amadeus Ranierius in vastitate Arizonensi (anno MMXVIII)


DOMVM

© MMVII-MMXX L·AMADEI·RANIERI

LAR