CENA TRIMALCHIONIS

RECITATA

PARS II

DE DOMO TRIMALCHIONIS

Nexus Directus

(Musica ex Romae seriei columna sonora excepta.)

TEXTVS PARTIS II

Sequimur nos, admiratione jam saturi, et cum Agamemnone ad januam pervenimus, in cujus poste libellus erat cum hac inscriptione fixus: Quisquis servus sine dominico jussu foras exierit accipiet plagas centum.

In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat.

.

.

.

.

Et collegae quidem mei riserunt; ego autem, collecto spiritu, non destiti totum parietem persequi.

Ceterum ego, dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi: Ad sinistram enim intrantibus, non longe ab ostiarii cella, canis ingens catena vinctus in pariete erat pictus, superque quadrata littera scriptum: CAVE CANEM.

Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat.

Hinc, quemadmodum ratiocinari didicisset, deinque dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente vero jam porticu mento levatum in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cum cornu abundanti et tres Parcae aurea pensa torquentes.

Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in cujus aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam ipsius conditam esse dicebant.

Interrogare ego atriensem coepi quas in medio picturas haberent. "Iliada et Odyssian," inquit, "ac Laenatis gladiatorium munus." ... (*)

.

Nos jam ad triclinium perveneramus, in cujus parte prima procurator rationes accipiebat. Et quod praecipue miratus sum: in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi, quorum imam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat scriptum:

C·POMPEIO·TRIMALCHIONI

SEVIRO·AVGVSTALI

CINNAMVS·DISPENSATOR

Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste defixae erant, quarum altera — si bene memini — hoc habebat inscriptum:

III·ET·PRIDIE·KALENDAS·IANVARIAS

C·NOSTER·FORAS·CENAT

Altera lunae cursum stellarumque septem imagines pictas; et qui dies boni quique incommodi essent distinguente bulla notabantur.

His repleti voluptatibus cum conaremur intrare, exclamavit unus ex pueris, qui super hoc officium erat positus: "Dextro pede!" Sine dubio paulisper trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen transiret. Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit ut se poenae eriperemus: nec magnum esse peccatum suum, propter quod periclitaretur: subducta enim sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum.

Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in precario aureos numerantem deprecati sumus ut servo remitteret poenam. Superbus ille sustulit vultum et "Non tam jactura me movet," inquit, "quam neglegentia nequissimi servi. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae mihi natali meo cliens quidam donaverat — Tyria sine dubio, sed jam semel lota. Quid ergo est? Dono vobis eum."

Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus triclinium, occurrit nobis ille idem servus pro quo rogaveramus, et stupentibus spissisissima basia impegit gratias agens humanitati nostrae. "Ad summam, statim scietis," ait, "cui dederitis beneficium. Vinum dominicium ministratoris gratia est."