CENA TRIMALCHIONIS

RECITATA

PARS I

EXORDIVM DEQVE TRIMALCHIONE IN BALNEO

Nexus Directus

(Musica ex Romae seriei columna sonora excepta.)

TEXTVS PARTIS I

Venerat jam tertius dies, id est expectatio liberae cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis placebat quam quies.

Itaque com maesti deliberaremus, quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et "Quid? vos" inquit "nescitis hodie apud quem fiat? — Trimalchio, lautissimus homo, horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat quantum de vita perdiderit!"

Amicimur ergo diligenter, obliti omnium malorum, et Gitona, libentissime servile officium tuentem, jubemus in balneum sequi.

Nos interim vestiti errare coepimus, immo jocari magis et circulis ludentium accedere, cum subito videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nos (quamquam erat operae pretium!) ad spectaculum duxerant quam ispe pater familias, qui soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eam repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat servus sufficiebatque ludentibus.

Notavimus etiam res novas: nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas — non quidem eas quae inter manus ... vibrabant, sed eas quae in terram decidebant.

Cum has ergo miraremur lautitias, accurrit Menelaus et "Hic est" inquit "apud quem cubitum ponetis, et quidem jam principium cenae videtis."

Et jam non loquebatur Menelaus, cum Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti subjecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.

Longum erat singula excipere. Itaque intravimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam eximus.

Jam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. Tres interim iatraliptae in conspectu ejus Falernum potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoc suum propin esse dicebat.

Hinc, involutus coccina gausapa, lecticae impositus est, praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio in quo deliciae ejus vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput ejus symphoniacus cum minimis tibiis accessit et, tamquam in aureum aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit.