MMIX·VI·XVIII : DIE·IOVIS : A·D·XIV·KAL·IVL

ACTA DIVRNA

Transcriptus:

Missio ad Lunam prospere elata

Corea Septentrionalis missile versus Hawai'i insulas jactatura

&

Lacus Martianus confirmari

ScorpioMartianus: Acta Diurna Universa diei Jovis 18 Junii 2009, ego L. Amadeus Ranierius, nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania. Salvete.

·

NASA prospere extulit rocetam quae duas [sic] navigia spatialia portat versus Lunam.

Deducta est roceta Atlas V hodie ad horam quintam et mediam post meridiem tempore Orientali Americano e Promontorio Canaveral.

Duo navigia sunt Lunare Recognitionis Orbitatrum, seu LRO, et Lunaris Craterum Observationis et Sensionis Satelles, vel LCROSS. Missio Lunaris Recognitionis Orbitatri est Lunam subtiliter et singulatim chartographare, ut numquam prius. Data scientifica quam primum devehi possint subito ad GoogleMoon transferentur, ut totus mundus chartarum singula novissimarum gaudeat. Dicit projecti princeps curatrix Caterina Peddie, etiamsi familiaris, "multum est de Luna quod omnino nescimus ... LRO nos adjuvabit ut satellitem nostrum melius cognoscamus."

LCROSS vero non orbitabit, sed impactabit Lunam. In verticibus Lunae sunt crateres quae semptinerne in umbra sunt. Ibi detectatur praesentia glaciei. LCROSS projectile in talem craterem prolaturus est, ex quo pulvis glaciei erumpatur; LCROSS per hanc nubem pulveris volabit, atque data rursus ad Terram transmittet. Deinde LCROSS ipse in aliam partem ejusdem crateris percutit, ut nubes altera fiat, cujus informatio a Terra observabitur.

Inquit Doctrix Kimberly Ennico, "Si praesentia glaciei confirmatur, coloniae humanae multo facilius in superficie Lunari construi possunt."

Praenuntii sunt hae missiones ante Constellationem Programma, quod homines rursus ad Lunam allaturum est.

·

Coreanos Septentrionales missile jactus longi elaturos esse mense Julio, nuntiat Associated Press.

Departimentum Defensionis Japoniae censet missile typi Taepodong-2 fore, jactus plus quam sex milium khiliometrorum. Etiamsi prope Hawai'i venerit, non exspectatur insulas Americanas minari, quae septem milium khiliometrorum a Corea distant.

·

Manipulus investigatorum apud Universitatem Colorati nuntiavit reppertum evidentiae non ambiguosae lacus antiqui, qui in Marte planeta exstitit tribus billionibus annorum abhinc.

Aqua liquida sane non diutius in ejus alveo superest, sed tempore antiquo aestimatur hic lacus 1,500 pedes in profunditate fuisse. Mars putatur aquam liquidam, atmosphaeram plenam, atque etiam oceanos et maria habuisse ante 3.7 billiones annorum, sed hic lacus, nomine Shalbatana, exstitit abhinc modo 3.4 billiones annorum.

·

Protestationes pergunt valide in Irania hodie. In praeterito programmate interrogavi, quomodo responderent nationes liberae ad protestationes in Irania. Baracus Obama Praesidens Americanus dixit 'se habere sollicitudines profundas de comitiis' : "Cum violentiam video contra protestatores pacificos," inquit, "cum dissentionem pacificam video dimitti, ubique hoc accidit, sollicitat me ac populum Americanum."

Galliae vero Praesidens Nicolas Sarkozy vehementer condemnavit "fraudem" ac responsum "horrendum" et "immane" regiminis Iraniani. Inquit, "Haec comitia sunt atrocitas ... Si Ahmadinejad talem progressum fecerit ab electione praeterita, si revera duas tertias suffragiorum vicit, cur talis violentia?"

Mirabile dictu, et Josephus Biden Americanus Vicepraesidens et Hilaria Clinton Secretaria Civitatis dixerunt hodie Baracum Obamam nimis remisse locutum esse, quod voce fortiori protestores alendum est praesidenti.

A spectatore Josepho Amadio nobis scriptum est: "Quod ad Persarum seu Iranorum tumultus pertinet totum consensum meum ad populum et ad optimates rerum novarum cupidos sincere dirigo, sed praesidibus liberarum nationum prudentissime agendum est: perraro enim democratia copiis exteris condi potest."

·

Super elatu hodie missionis novae lunaris: dicam explorationem spatii conatum esse grandissimum humanum. Ego puto homini cordi esse explorare, discere, crescere.

Sed haec modo mea opinio unius assis. Vosmet ipsi consentitis? Quid putatis? Commentationes vestras in pagina YouTube ponere licet, aut scribite ad ScorpioMartianus@gmail.com. Vox vestra audiatur.

·

Ad finem sumus programmatis; ego L. Amadeus Ranierius nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania pro ScorpioneMartiano. Valete!