MMIX·VI·IV : DIE·IOVIS : PRI·NON·IVN

ACTA DIVRNA

Hieroglyphicum Obamae simile.

Transcriptus:

Baracus Obama pyramides visitare

&

Duae diurnariae Americanae a Coreanis Septentrionalibus captae

ScorpioMartianus: Acta Diurna Radiophonica diei Jovis 4 Junii 2009 L. Amadeus Ranierius nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania salutem dicit.

Baracum Obamam imaginem ei similiorem in Giza invenisse, nuntiat CBSNews.

Cum ut Gizam visitabat praesidens Americanus in Sepulchro Qar sacerdotis cujusdam antiqui hieroglyphicum vidit hominis quod, putabat dominus Obama, faciem sibi similem habere. "Aspicite, sum ego!" exclamavit praesidens. "Modo aures istas aspicite!"

Hodie Baracus Obama in Aegypto est ut orationem habeat coram discipulis Universitatis Cairensis aliisque -- cras de his omnibus nuntiabimus.

Obama praeter pyramidem ambulat - AP.

AP narrat de duabus diurnariis Americanis quae captae sunt in Corea Septentrionali, cujus auctoritates dicunt illas 'inlicite terram intrasse' atque 'hostilibus intentionibus'.

Laura Ling et Euna Ling diurnariae sunt pro CurrentTV. Suspicitur captas esse ut Coreae Septentrionalis dux Kim Jong-Il attentionem praesidentis Americani alliciat.

Sic actis diurnis recitatis valere dicit L. Amadeus Ranierius pro ScopioneMartiano.